LYCHNUS

LYCHNUS
LYCHNUS
apud Mart. l. 4. Epigr. 90. cuius Epigraphe de rusticatione. v. 8.
Dum parvus lychnus modicum consumat olivi,
ex Graeco λύχνος, lucerna est. Alias Luctat. Placid. Grammaticus, ad Stat. Theb. l. 1. v. 520.
Ast alii tenebras et opacam vincere noctem
Agressi, tendunt auratis vincula lychnis:
subtilius distinguens, privatorum usibus Lucernas; Principum Lychnos attribuit. Apud Lucret. de Rer. Nat. l. 5. cum ait, v. 295. et seqq.
Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt
Lumina, pendentes Lychni, claraeque coruscis
Fulguribus pingues multâ caligine taedae;
Lychni a taedis: et apud Paulinum Ep. D. Felicis Natali 6,
Ast alii pictis accendunt lumina ceris,
Multiforesque cavis Lychnos laquearibus aptant:
iidem a cereis, clare distinguuntur; utpote in quibus nec cera, nec sevum, nec pix, sed oleum solum arsit. C. Plin. exstat apud Serv. loc. ad Georg. l. 1. v. 391. et seqq.
Nec nocturna quidem carpentes pensa puellae
Nescivêre byemem, testa cum ardente viderent
Scintillare oleum.
Horum itaque usus mortalibus fuit, ante funalia, candelas et faces. Generali nomine lumen dicti Isid. l. 17. c. 8. Quorum ut alios usus taceam. hîc saltem moneo, ex Dempstero: Ignem Imperatoribus in Lucernis s. Lychnis praelatum esse. Qua de re insignis locus est, apud Corippum Africanum, de Iustino Principe, in ludos Circenses prodeunte, l. 2. n. 8.
—— —— Praenuntius ante
Signa dedit Carsor, positâ de more lucernâ.
Signum ergo Illud erat, Caesarem adventare, quoties cursores lurernas praetulissent, quas in circo statuebant, veluti sacrae et non violandae Maiestatis indicium. Lychnos autem Vett. non exstinguebant, sed sponte sinebant languescere. Petr. Arbiter Edit. gonsali de Salas p. 12. Edit. Bosch c. 22. Lucernae quoque humore defectae, tenue et extremum lumen spargebant. Quo ritu accensi sint lychni festis diebus olim, ac coronati, et ante ostia in propatulo constituti, ut et plura hanc im rem, vide apud thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. ad reg. 11. etc. Huiusmodi Lychnorum conficiendorum miraculosa quaedam ratio, innui nonnullis videtur verbis Prud. Hymn. 5. καθημερινῶν, qui est ad incensum Lucernae, cum ait. v. 20. et seqq.
Seu caram teretem stuppa calens bibit.
Nectar de liquido vertice fervidum
Guttatim lacrimis stillat olenubus,
Ambustum quoniam vis facit ignea
Imbrem de madido flere cacunune.
Hîc enim Vir doctus iubet notare veterem et diversam a nostra Lychnorum conficiendorum rationem, quae tam vive vereque in nullo alio antiquitatis loco descripta reperiatur. Confectionem eam fuisse talem, ut ignis superpendentem ceram aut oleum calefaciendo redderet liquidum, quod guttatim perfabre appositum foramen angustiae convenientis destillans aleret flammam eam quae ipsa sibi pabulum ita quaereret. Sed ubi accenderit ingeniosus Inventor ignem tam sapientem, ut ex impendente liquetacta cera non plus petat, quam quo altur; ubi ceram adhibuerit tam diligentem, ut lapsus suos dispenset, nec largior cadat, quam sit utile igni; vas construxerit superius ex quavis materia, tam sciro foramine, ut non plus cerae demittat, quam inferiori ad lumen pascendum sit necessarium: ubi, inquam, haec omnia fecerit, ostenderitque rerum Naturam pati, quod ipse apud animum suum instiruit; rogabimus, ut alibi, et tamquam proprie suum, callidissimum hoc inventum venditer. Nec verebitur istius soricis inventum: tuumhoc erat? vetus credidi. Per Prudentium quidem: qui nihil aliud canit, quam quod videmus quoridie in cereis aut sebaceis nostris. Cum incensi sunt, de liquido vvertice (nam in summo accenduntur, quodque lumini proximum, eius calore liquitur et liquefactum ducitur a stuppa ardente) stillare guttatim fervidum nectar, s. defluere ab hoc latere identidem guttulas cerae calidae et resolutae aut sevi: tum vid. cum lequefactum est plus, quam trahendo in altum bibere potest ardens stuppa: primum enim in umbonem collecta atque intumescens in medio materies liquida aliquandiu constat; dein, velut obice perrupto, quâ datâ portâ, ruit et eandelabra, digitos, quocumque sustinetur, oblinit. Recte autem membranae olenibus: Non quia odores adderentur, ut fragranti oleo iucundior usus foret; nihil enim hîc de oleo, totum de cereis est, nihil de odoramentis. Sed quia ipsae lacrimae cuiusvis cerae, ipsi incensi cerei sine accensione aliorum odorum, odorem oleut non ingratum. Paulin. Natali 3. Felicis,
Clara coronantur densis altaria Lychnis,
Lumina ceratis adolentur odora papyris.
Nam quae Prud. suppa, Paulino papyrus, Natali 7.
Ut spirante foris aurâ depelleret aestum,
Quem fumosa dabat ceratis cella papyris.
Serv. ad l. 1. Aen. v. 731. Funalia dicta a funibus, quos ante usum papyri cerâ circumdatos habuêre Maiores. Alcimus Avitus, de fatuis Virginibus in Parabol.
Sed virtute carens languentem lampada fervor
Deserit, et siccam percurrit flamma papyrum.
Paulinus alter, de vita S. Martini l. 5.
Ast alii deferre faces, atque unguine multe
Inficere in longum contextae fila papyri,
Non ut discussas lux vinceret illa tenebras.
Aldhelmus de Lampade,
Iamque latex lucens flammas pascebat edaces.
Papyrus in medio radiabat lumina centro,
Clarius et multo, quam fomes pinguis olivi,
Aut certe in vitro splendens arvina scrotae.
Ita et membranae Oxonienses: nec erat, cur versum mutilum daret Canisius, aut Spondaicum timeret: Margo habet: SINERESIS. Videtur voluisse dioeresis, ut fuerit scrofai. Idem
Papyrum mediâ correptâ repetit inferius: ceu viridi lentescit papyrus amne. At scrofae arvina suillus adeps, qui tamen hodie pretiosior et in cibis est. Prosa: Ut latex lucernarum sundrbulis infusus in olei crassitudinem verteretur, et papyrus in centro positus, velut fomes, arvinâ vel sevo madesactus, solite clarius lucesceret. Ut bene correxit Meurs. Quam lampadem prius, mox sebalem facem dicit Amm. Marcell. l. 18. c. 6. Vet. Epigr.
Lenta paludigenam vestivit cera papyrum,
Lumini ut accenso dent alimento simul.
Et aliud:
Ut devota piis clarescant lumina templis,
Niliacam texit cerea lamna budam,
Congrua vetiferae submittit pabula flammae,
Quae castis apibus praebuit ante domos.
Nam buda hîc eadem, quae illic papyrus, vel stuppa. Porro in Prud. ambustum intellige, quem dixerat verticem. Posreriores duo versus idem ferme dicunt, quod priores: nempe, vim igneam stuppae incensa facere, ut vertex ambustus fleat imbrem sive guttas illas destillantes de cacumine madido et liquefacto per ignem luminis. Quo igitur arbustum, ut nonulli legunt? quo vorticem cum stagno impendentis humoris? quo nubem? Imber est guttarum sive lacrimarum cerae liquefactae, ut oculorum imber dicitur genis defluens: et utrumque imbrem recte dicitur fleri. At quis audivit, fleri nubem. Etenim activum ponit, flere, ut περὶ ςτιφ. Hymno 14. v. 704.
Tenui rubebant sanguine uda vimina,
Quem plaga flerat roscidis livoribus.
Propter nempe vim igneam, ambustus ille vertex sive summitas cerei flet imbrem guttarum, Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. c. 5. Ceterum de Lucernis Vett. diximus affatim supra. Hinc Lychnobii dicti, voce itidem Graecâ, nepotes convivia in multam noctem, aliquando in alterum Solem, producere soliti, Seneca Ep. 122. de quibus dicemus plura infra, ubi de conviviis Tempestivis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Alexander Lychnus — Alexander (Gr. polytonic|Ἀλέξανδρος) surnamed Lychnus (polytonic|Λύχνος), was an ancient Greek rhetorician and poet.cite encyclopedia | last = Schmitz | first = Leonhard | authorlink = | title = Alexander Lychnus | editor = William Smith |… …   Wikipedia

  • LUCERNA al. LYCHNUS, LATERNA, LAMPAS, CANDELA, STILBA — etc. Gr. Φῶς, λύχνος, λαμπτὴρ, λαμπὰς, λυχνοῦχος, etc. quae tamen accuratius pensculata, non levediscrimen admittunt. Et quidem Laterna proprievas est, intra quod lux veluti latet, clausas. laminâ corneâ, s. tenui pelle, s. telâ lineâ, s. chartâ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIMYXUS Lychnus — apud Anastasium Bibliothecâr. Lychnus est tribus myxis constans, vide supra Bimyxus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BIMYXUS Lychnus — apud Anastasium, in Vitis, ut et Trimyxus, a totidem myxis, dicti sunt; a quarum forma oblonga, μύξα, item μυξάρια in Aegypto appellata sunt olim pruna, quibus hodieque Musa nomen est, ex antiquo illo mutuatum. Vide Salmas. ad Sotin. De… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Argyropelecus lychnus — atogražų jūrų kirvukas statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Argyropelecus lychnus angl. silvery hatchetfish; tropical hatchetfish rus. тропический топорик ryšiai: platesnis terminas – trikupriai jūrų… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • ELLYCHNIA — apud Stat. l. 4. Sylv. 9. v. 29. Non ellychnia sica, non replictae Bulborum tunicae, nec ova tantum? stupae sunt tortiles, lychnis oleo plenis flammam alentes, Gr. ἐλλύνχια, item θρυαλλίδες, et φλογμοὶ, Pollus l. 6. c. 18. et l. 10. c. 26. Quem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYXA — apud Martialem l. 14. Epigramm. 41. cuius lemma Lucerna polymyacos: Illustrem cum tota meis convivia flammis, Totque geram myxas, una lucerna vocor. idem, quod ἐλλύχνιον est, seu fomes lychni et lucernae, EErant autem Myxae lychnorum, formae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • link — I. noun Etymology: Middle English, of Scandinavian origin; akin to Old Norse hlekkr chain; akin to Old English hlanc lank Date: 15th century 1. a connecting structure: as a. (1) a single ring or division of a chain (2) one of the standardized… …   New Collegiate Dictionary

  • Alexander — This article is about the male first name. For other uses, see Alexander (disambiguation). Alexander Paris, depicted in this c. 1636 painting by Peter Paul Rubens making his famous judgment, was given the surname Alexander as a child when he rou …   Wikipedia

  • Argyropelecus — Taxobox name = Argyropelecus fossil range = fossilrange|55|0 Eocene to Present [cite journal last = Sepkoski first = Jack authorlink = coauthors = title = A compendium of fossil marine animal genera journal = Bulletins of American Paleontology… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”